Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
elores vltra illud tempus moram in nostris terris ac ipsarum metis facerent et traherent, ex tunc Capitanei et Iudices subnotati, vtrobique ad hoc depulati, ipsos capere tenebuntur et debebunt, faciendo iustitiae complementum de eisdem. Si vero dicti Capitanei, et Iudices in metis et confinibus , vt premittitur , residentes , prefatos malefactores non detinerent, et in eo negligentiam committerent, tunc nos et frater noster, Dux Albertus, super eo debebimus, et tenebimur emendarn statuere, transgressoribus infligendam ; praeterea concordatum extitit inuiolabiliter obseruandum, quod pro vna integra vinea, in monte Dewen situata, nil plus dari et solui pro seruitio debet, quam media libra denariorum Viennensium, et verum ius montanum, decima et vera muta, sicuti ab antiquo moris fuit. Insuper super damnis, liinc inde alterutrum illatis, condiximus, quod in festo Purificationis Beatae Mariae, proxime affuturo, praefati aduocati, et Iudices conuenire debent, ad audiendum de damnis probabiliter, et notorie hinc inde illatis arbitraturi, nostra ex parte ; quod passo sua damna in integrum resarciantur, iuxta arbitrium et definitionem susceptorum, qui per nos vtrinque ad praemissa exequenda existunt specialiter deputati; videlicet infra metas et terminos a Danubio vsque ad Harpergh constituti per nos Comes Paulus de Mertensdorph, et St. Wayouoda Transiluaniae; ex parte vero fratris nostri Dueis Alberti, Ulricus, Comes de Phanberg, Eberhardus de Walse de Drosendorph ; item infra metas et terminos a Bohemia vsque Devvinium, nostri ex parle depulati sunt Chenyk de Vgud, et