Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
lis, et Magnifici Principis Domini Ludouici, Dei gralia, iilustris regis Hungariae, Domini nostri, annuleo sigillo suo isto raodo confeclarum: quod si quae partium praedictarum coram sui regy culminis conspectu in iam dictis octauis B. Michaelis Archangeli comparere, et quoque ipsorum instrumenta super quadam noua montana, seu auri fodina in vulgari Lassjupatak y in tlieutonico nomine Ailbach vocata, exhibere non curaret ; ex tunc illa partium ius suum, quodin eadem montana habere se speraret, amitteret eo facto, debeant comparere coram regia Maiestate. Tandem ipsis octauis occurrentibus , Comes Nicolaus Iudex, et Magister Nicolaus, notarius dictae Ciuitatis deSmulnuchbanya sua, et totius communitatis in persona, cum sufficientibus literis procuratorys dictae Ciuitatis ab vna; item Dominus Chanadinus, Archiepiscopus Ecclesiae Strigoniensis praenotatae, propria sua in persona, et Stephanus similiter tam pro se personaliter, quam cum procuratorys litteris suflicientibus et legitimis pro Georgio , fratre suo annotato, coram nobis constituti, ydem Comes Nicolaus ludex, et Nicolaus Notarius deSmuInuchbanja, exhibuerunt nobis priuilegium Serenissimi Principis, Domini Caroli, quondam illustris regis Hungariae, bonae memoriae, octauo kalendas Iunii, in anno Domini MCCCXXXVIII. confectum, confirmans litteras eiusdem Domini Caroli, feria tertia , proxima post Dominicam , qua cantatur Reminiscere , patenter confeclas, super reambulatione trium possessionum Swedler , et quartae possessionis Eemethe vocatarum, ac meta^ rum distinctione earumdem, et statutionc eisdem hospitibus de Sinulnuch facta continentes, et quas-