Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
LXIV. A. Ch. 1343. Capitulum Varad. litleras Caroli II. II. de anno 1331. pro 31. Iacobo de liosno transumit. Capitulum Ecclesiae Varadiensis , vniuersis Cliristi fidelibus , praesentibus et futuris, praesentium notitiam habituris, salutem in salutis largitore. Vniuersorum notitiae harum serie declaramus, quod virnobilis, Magister Iacobus, filius Nicolai Magni, fily Simonis de Rosnow ad nostram personaliter accedens praesentiam exhibuit nobis quasdam litteras priuilegiales Domini Caroli, condam Regis Hungariae, inclytae recordationis, hunc tenorem continentes: Carolus, Dei gratia, Hungariae ? Dalmatiae, Croatiae etc. Jlex, Princeps Salernitanus, et honoris montis Sancti Angeli Dominus etc. (v. ad an. 1351.) Pctens nos cum instantia, quod quia propter discrimna viarum, quae in periculis 'Jitterarum saepe contingunt, et contingere possunt, easdem litteras priuilegiales ad probationes causarum, et ostensiones suorum iurium, vbilibet vt expediret, secum tempestiue deferre; et in locis opportunis et temporibus producere non auderent, tenorem earumdem transcribi faceremus ; nos etiam pelitioni eiusdem Magistri Iacobi rationi consonae, vt ius commune exigebat, annuentes, praedictas litteras priuilegiales diligenter examinatas, et in nulla sui parte vitiatas, reperiendo , sicut conspeximus , de verbo ad verbum transcribi et praesentibus inseri fecimus , sigillo nostro consignantes. Datum feria secunda proxima post octauas Beati Iacobi Apostoli. Anno Domini MCCCXLIII. Domino Cardinali Bertrando Praeposito , Ladislao Lectore , Philippo