Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

dem Ivan , s militer cum filio suo, Martin vocato, de Petroch - Sigre de Comitalu Scepusiensi ab \na; ac Martin, filius Lew, de eadem, parte ab alia ; idem Donch, Pechk, Moys, et Martin, oraculo viue vocis sunt confessi: quod de portionibus i­—psorum hereditarjs septem iugera terre arabilis , regalis mensure , habita iu Sigre predicta , quo­rum duo, cum vno fine versus meiidiem, alio vero fine versus Septemtrionem , vnam petram forme rotunde contingentia, adiacerent inter ter­ras Dionysii, fily Vojcha, et Mathius, fily Myke de eadem; item alia duo iugera, seeundum longi­tudinem cum vno fine versus castrum Scepus, cum alio vero versus dictam Petreuchsigre, inter ter­ras similiter Dyonisy, et Mathius predictorum, cum vno fine versus dictum castrum , et cum alio vei^sus dictam villam adiacentia situarentur; Item tria mgera cum vno fine tendentia versus me­ridiem, ad quamdam terream metam , que separat ex vna parte a JNobilibus de dicta Petreuchsigre, ab altera vero a populis dicti Castri de Herkoch­sigre, altero vero fine versus dictam Petreuchsi­gre sita. In tercio loco, similiter inter terras Dyo­nisy, et Mathius predictorum , cum libertatibus et condicionibus, quibus eadem possederunt, ac omnibus suis vtilitatibus et singulis vendidissent, et vendiderunt predicto Martino, filio Lew, pro decem et octo marcis pecunie prompte, computi Biidensis, plene ab eodem habitis et receptis, sibi et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, iure perpetuo, et irreuocabiliter quiete et pacifice possidenda et habenda, de con­sensu et voluntate Dyonisy, et Mathius predicto­rum, de generacione ipsorum existencium, coram

Next

/
Thumbnails
Contents