Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
beati Martini de Sepes, per omnia legitimis sufficientibus, pro eisdem Superioribus suis in vigilia Beati Andree Apostoli ? anno scilicet Domini MCCCXLIII. in nostra presencia personaliter comparendo, vice et nomine predictorum Superiorum suorum proposuit viua voce, quod quia preallegati Cruciferi Superiores sui, et eciam ipse cum Petro et Nicolao , Magistris , filiis Iohannis, filii Georgii de Somus et aliis fratribus eorumdein in facto cuiusdam possessionis Kerestes - Komlos vocate, nunc sub dominio pretaxatorum filiorum Iohannis, filii Georgii , et in Comitatu de Sarus, vt dicitur, existentis, iuxta continencias aliarum litterarum nostrarum, exinde confectarum, Altissimi fauente gracia, inter se perfectissime coneordassent, et vt ipsius concordie series robur perpetue firmitatis imposterum inter eosdem obtinere posset, et valeret, preallegati Cruciferi Superioi es suihocannuissent, ipseque auctoritas procuratoria in persona eorumdem annuit, et penitus consensit, coram nobis testimonio presencium litterarum, vt quicunque pretaxati fily Iohannis iuxta ipsorum proprias industrias, ac eciam propriis laboribus, faligys et expensis, eorumdem particulas terrarum ad dictam possessionem Komios pertinere debentium, nunc per quospiam, vel per quempiam 'occupatas et specialiter quas Magister Donch, filius JNicolai de Neche, ex eisdem occupatas detineret, in iudicio, aut extra iudicium , vel quomodolibet requirere possent vei rehabere , hoc faciendi ydem filii Iohannis liberam haberent facultatem. Et si ipsi Cruciferi vel aliqui ex eisdem memoratas distractas, alienatas et occupalas terras ad ipsam possessionem Keresztes Komlos quo supra spectare debentes, si9 *