Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
XLIX. /1. Ch. 1343. Nicolaus A. Episcopus Strigon. in Synodo Dioecesana super decimis de Chetnuk sententiam fert. Nos Nicolaus, Dei et Apostolica gratia, Archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem Comes perpetuus, memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit , vniuersis: Quod cum discreti viri, Canonici Ecclesiae Sancti Georgii Martyris, in nostra synodali congregatione Detricum , rectorem Ecclesiae Beatissimae Virginis de Chitnuk , in causam legitime ad nostram praesentiam attraxissent, ex quibus quidem Magister Benedictus, Canonicus dictae Ecclesiae Sancti Georgy Martyris, pro se personaliter, et pro suis canonicis cum sufficientibus litteris procuratorys comparuit, contra praedictum rectorem Ecclesiae Beatae Virginis de Chitnuk, Detricum, similiter personaliter adstantem, proposuit eo modo: quod quarta de decimis ipsius Ecclesiae B. Virginis de Chitnuk, sicut quarta aliarum Ecclesiarum in decimatione Somoriensi existente, habita, ex collatione Venerabilis in Chrislo Patris, Domini Chanadini, olim Archiepiscopi Strigoniensis, nostri Auunculi, et praedecessoris, felicis memoriae, ipsi Ecclesiae Sancti Georgy Martyris de Strigonio, et per eam eiusdem Canonicis pertinuisset et pertineret etc. Sed ne ista collatio memorati Domini Chanadini, quondam Archiepiscopi auunculi, et praedecessoris nostri , saepe dictae Ecclesiae B. Georgy Martyris , et eius Canonicis facta, nostris temporibus diminutionem pati dignoscatur, de ipsis octo marcis , duas marcas, quamlibet pro quinquaginta grossis, singulis annis, in singulis octauis ipsius festi Beati Andreae