Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

lionem, vel modum alium perpetuata legilimum exstitisset. Constitutione predicta super conserua­toribus , et alia qualibet in contrariuni edita non obstante, presentibus post quinquennium mininie valituris. Datum apud villam nouam [Auenionen. dioc. 8 Kal. Septembris. Pontificatus nostri an. II." E regest. anni II. Tomo VI. epist. 70. XLVIII. A. Ch. 1344. Idem Clemens vexationibus , quas FF. Ere­mitae S. Augustini a Fratribus Ordinis Minorum, ac Praedicatorum sunt perpessi , medetur. Clemens Episcopus Seruus Seruorum Dei. Di­lectis filiis — — — Priori generali et fratribus Heremitarum sancti Augustini, salutem et Apo­stolicam benedictionem. Religionis vestre meretur lionestas, vt peti­tionibus vestris , illis presertim, que vestri, et ipsius Pveligionis commodum et quietem respici­unt , fauorabiliter annuamus. Sane petitio pro parte vestra Nobis nuper exliibita continebat, quod licet dudum felicis recordationis Clemens Papa IV. predecessor noster ordinasset, et etiam inhi­buisset districte, quod nulli liceret ex tunc de ve­stro et aliis ordinibus in paupertate fundatis, ali­quod monasterium, ecclesiam, vel oratorium e­dificare seu construere , aut constructa recipere infra spacium trecentarum cannarum ab Ecclesiis diiectorum filiorum — — Magistri Predicatorum, et — — Generalis Minorum fratrum ordinum mensurandarum per aera etiam , vbi alias recte non permitteret loci dispositio mensurari. Post­modum tamen idem predecessor certis ex causis

Next

/
Thumbnails
Contents