Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
tua, ipsi Cenadiensi Ecclesiae de dictorum fratrum consilio, auctoritate Apostolica prouidemus , teque illi praeficimus in Episcopum et Pastorem ; curam etadministrationem ipsius tam in spiritualibus quam in temporalibus committendo j inillo, qui dat gratias, et largitur praemia, confidentes , quod praefata Cenadiensis Ecclesia per tuae industriae, ac circumspectionis fructuosum studium, dextera tibi Domini assistente propitia, regetur vtiliter, et prospere dirigetur. Iugum igitur Domiui tuis impositum liumeris suscipiens reuerenter, et suaui eius oneri humiliter colla flectens, ipsius Cenadien. Ecclesiae solicitam curam geras, gregein Dominicum Tuae vigilantiae creditum doctrina verbi et operis informando, ita quod ipsa Cenadiensis Ecclesia subiecta prouido, et fructuoso Administratori gaudeat se commissam, bonaeque famae tuae odor latius diffundatur, acTu praeter retributionis aeternae praemium nostram et dictae sedis benedictionem, et gratiam vberius consequi merearis. Datum Auennione Nono kal. Aprilis, Pontilicatus nostri Anno primo." E Reg. Anni I. Tomo VI. ep. 118. p. 137. In sequelam huius seripsit etiam Capitulo , et Populo Cenacliensi ; Archiepiseopo Colocen. ac Ludouico coinmeudatorias. Stephanus electus ohligauit se ad 900 tlorenos pro communi seruitio et quinque seruitia consueta soluenda Romae adstans; vt fidem praestare queat, Stephano quidem charitatiuum sub«idium coUigendi potestatem fecit; ac Episcopo Massiliensi , Nuncio 1'orte suo, atque Archidiacono de Vngh, ac Gregorio Andreae , Canonico Varad. >t auctoritate Apostolica illud infra competentem terminum persolui faeerent, iniunxit. Reg. an. II. epist. 149. p. 95. et 171, p. 99. tomo citato.