Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
autein Romam intra paucos dies feliciter peruenisset, commota est vniuersa ciuitas in eius aduentu; ibi etiamColumna ex vna parte Tjberis, et Yrsini ex alia parte receperunt reginam maximo cum honore. — Perueniens autem ante fores Ecclesiae B. Petri Apostoli totum Collegium llomanum recepit reginam processionaliter cum magna gloria et lionore. Obtulit denique ad altare B. Petri Apostoli, et ad reliquias solemnia munera in calicibus et ornamentis et florenis , iuxta magnificentiam reginalem. Multa etiam monasteria, ecclesias et sanctorum limina visitauit, quae largis donariis et offertoriis honorauit. Imaginem etiam Christi, seu Veronicam (id est veram iconem ) bis per scalam ascendendo, permissa est clarius visitare : ad quam cum deuotione accedens, summo honore, et humiliter adorauit. His itaque gestis atque perfectis, vale faciens, infra octauas Sancti Francisci reuersa est Neapolim, cum exultatione, et gaiidio. Sua enim deuotione CLinctis claruit in exemplum/ c Ibideni oeeasione hac , in pias largitiones qnatuor niillibus nuinorum profusis, obtulit vna aureum caliceni vnionibus corruscantem ; praeterea tabulam argenteam , gemmis adornatam , Sancti Petri , Principis Apostolorum eliigiem ; eleganter exsculptam referentem ; quam tanti purpurati Palres aestimabant, vt anniuersariutu causa eius diem reginae constituerint." Raynald. iti notis Baronianis ad hunc annum. XLIV. An. Ch. 1343. Eiusdem, Elisabethae commoratio Bomae pomposa. Decurrebat anntts Domini MCCCXLIII. quum Romam corpora ct Basilicas sanctorum visicatura venit regina Hungariae, Mater Ludouici, regis