Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

sedis Legatus ad perpetuam rei memoriam. Licet vacantium ecclesiarum reformationibus, vt pure ac sine prauitate procederent, conditores sacrorum Ca­nonum eo intenderent studiosius, quo damnabilius neglexissent, dum ex dlarum vsurpatione animabus pericula et grauia prouentura conspicerent Ecclesiis detrimenta; quia lamen, vt magistra rerum eflicax expcrientia docuit, nonnulli subditorum nostrorum de regno Hungariae, quin imo , quod dolenter re­ferimus , quasi omnes, quorum est electiones, pro^ uisiones, vel postulationes viduatis ecclesiis proui­dere, negligen?es se exhibent, in obseruatione Ca­nonum praedictorum , ad impressiones comminato­rias seu alias ordinatas, et importunas preces Prin­cipum, Baronum, et aliorum Potentum , electiones, postulationes, et prouisiones huiusmodi faciendo, nec non veritatem rei gestae , liis , quibus ex officio competit de meritis electionum inquirere, subticen­do. Nos periculosam illorum negligentiam iuris exe­cutione supplere, ac tam periculis animarum, quam ecclesiarum indemnitatibus occurrere cupientes, de — Strigoniensis Archiepiscopi, plurium EpisCopo­rum electorum et inferiorum Praelatorum dicti re­gni consilio et assensu, perpetuo huiusmodi edicto, vt Capitula, Collegia, vel Conuentus Eccle iat um Cathedralium, regalium et collegiatarum , aut aliae quaecunque personae ecclesiasticae, de dicto regno, ad quos eligere , po tu !are seu prouidere, quoquo modo pertineat in Ecclesiis antedictis, aliquem, pro quo, a quacunque persona ecclesiastica vel saeculari, cuiuscunque dignitatis, status aut conditionis existant, priuato alfectu porrectae sint preces, ad regimen Ecclesiarum huiusmodi scilicet cathedralium, regu­larium, et collegiatarum, seu ipsarum aliquam digni­Tom. VIII. Vol. VII. 7

Next

/
Thumbnails
Contents