Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

festum — similiter iam praeteritum, cum testibus, quibus euidentius poterit, etsolemnius debueratpro­bare coram nobis; lermino eiusdem testimonialis productionis occurrente , praenominatus — filius — Actor id, quocl facere assumpserat, rite et legitime effectui mancipauit, quia testes suos producendo aduersus dictum — hoc probauit coram nobis eui­denter, quod eaedem domus et sedes macellinae procul dubio per ipsum — filium decisae, abruptae, dissipatae , et in terram prostratae haberentur. Nos itaque cum vnicuique a nobis iustitiam petenti ex debito nostri Judicatus officio ipsius iustitiae com­plementum lmpendere astringimur, necessario vna cum Assessoribus nostris hanc causam definicntes, admisimus isto modo : quod praeallegatus — filius — easdem domos et sedes maceliinas sicutdestruxit, re­aedificare et in pristinum stalum reducere, vsque ad diem — post festum — iam venturum debeat et teneatur laboribus suis propriis et expensis, tali poe­na interiecta: quod si ipse infra dictum limitatum tempus hoc facere non curauerit, extunc postmo­dum cum iudicio decem marcarum sineporlione Ju­dicis cum litis irigressu deponendis, destructa reaedi­ficabit, obrula in pristinum statum reuocabit, pro eo autem , quia ipsum factum potentiae ausu tcme­rario in medio nostri, contra ius ciuitatis et liber­tatem pracsumsit, in poena potenliali ipsum decre­uimus fore conuictum ; de cuius quidem poenae qua­litate et quantitate cum vniuersis conciuibus nostris autentica nostra et literalia instrumenla super liber­tate dictae Ciuitatis confectae, euidenles, decreui­mus moderamine Juris obseruato. Datum. Ibidem p. 31 — 32.

Next

/
Thumbnails
Contents