Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
liospitale existens in Posonio non regimini fratris dU cti Ordinis, sed ad procurationem Ciuium et regimen fuisset ab antiquo annexum; idem frater Lantelinus ad suum ordinem e conuerso dicebat pertinere, tamen ad vltimum in talem concordiam deuenerunt, quodiidem Ciues personam idoneam et vtilemdebeant eligere ,et electumeidem fratri praesentare, praesentatumque dictus frater, vel successor suus habitu inuestjre teneantur, et si idem Procurator pauperibus vtilis exstiterit, Ciuibusque complacuerit, ab eodem fratre Lantelino vel suo succesore deponi non possit, nisi propter excessus suos euidentes, qui si depositus fuerit, alium eligere, et proponere debeant, permodum supradictum, qui domui, possessionibus , prouentibusque omnibus, fratribus sororibus ac aliis seruitoribus dictae domus possitet velit praeesse, et prodesse; addiderunt etiam, quod frater Lantelinus, aut sui successores super fratres et sorores ac alios domui subiectos pro tempore constitutos sicut a superiori suo eidem fratri Lantelino est concessum, in Spiritualibus plenam habeat auctoritatem, prout in Literis venerabilis viri fratris Haimonis superioris sui plenius vidimus contineri, sed in temporalibus, quae ad infirmos expectant, nullam habeant mrisdictionem, cum illa debeant, sicut dixerunt, ad communitatem Ciuium pertinere. Item dixerunt, quod quicunque procurator ibidem fuerit, prae omnibus elemosinis petitis, in prouinciis deputatis, scilicet in dioecesi Strigonien. ab ista parte Danubii versus Septemtrionem, et pro aliis pertinentiis ad hospitale annuatim eidem fratri Lantelino, vel Suceessori suo nononisi 4. marcas cum dimidia fini argenti ad pondus A iennense 15. Calen. Septembr. et 16 urnas vini de meliori. quod erit ad