Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

aliqua incendia et caedes hominum fecit; hoc fa­ciens contra Episcopum Petrum, et tres Canonicos; qui ipsam mortem procurarunt. Etpraeterea quid­quid fuerit, hoc non obstat, nam facta fuit pax ple­na, et post hanc dictus Episcopus per dictam pro­uinciam pluries , vt sibi placebat, iuit, consecrando Ecclesias et altaria, et alia faciendo cum Canonicis Ecclesiae, et sine eis, vt Pater inter fiiios, facere consueuit, et vt praedicitur dicti Canonici post dictam pacem ante mortem Episcopi et post iuerunt, stete­runt etrediuerunt per dictam prouinciam, pro libito voluntatis, et hoc tempore vadunt, stant et redeunt ad velle eorum, et certe salua pace, procuratoris Capituli indecens reputo, vt scintilla sopitae discor­diae ad memoriam reducatur. Item nonobstat, quod dicitur, dictam vniuersitatem esse rebellem sanctae romanae Ecclesiae et domini Caroli Regis Vngariae $ Nam salua pace excipientis non rebelles, sed fide­les , imo fidelissimi fuerunt, sunt et esse intendunt, in perpetuum romanae ecclesiae, ac domini Ca­roli Regis Vngarorum, acCatholicorum suc­cessorum suorum in omnibus et per omnia obedire spiritualiter et temporaliter, tanquam filii obedien­tiae et deuoti desiderant, et tenentur, nec intendunt aliquem alium Regem Vngarorum recipere et habe­re nisi praedictum dominum Carolum et suos ca­tholicos successores Item non obstat, quod dicitur, quod dicta Vniuersitas cum Sacerdotibus Decanatus de Zebus anno praeterito, de mense Februarii ho­stiliter inuaserunt Ecclesiam beati Michaelis, quia adhocnon fuit vuiuersitas praedicta, sedita factum se habuit, quod quidam de dicta vniuersitate associa­uerunt quosdam Plebanos, qui iuerunt ad Dominos Canonicos Albenses causa appellandi ab eis ad sedem

Next

/
Thumbnails
Contents