Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ius rei lestimonium praesentes fiteras fieri feci, et mei sigilli munimine roborari. Actum Budae, in domo , in qua habitat dictus Johannes sub anno Domini MCCCIX. Indictione — — die XXL mensis Aprilis. Ex eodem archiuo vaticano. Xllf Procurator Ecclesiae Albensis Transiluanae, Capitulares de Cibinio incusat. A, 1309. Coram vobis venerabili viro Domino Philippo, auditore Domini Legati Philippus de Cingulo , Procurator Capituli et Ecclesiae Transyluaniae dixit, quod Gombolinus et Nicolaus ac Vniuersitas Cibiniensis, sunt capitales inimici Capituli et Ecclesiae Transyluaniensis. Cum ipsa vniuersitas janno Domini, MCCLXXVII. in Dominica reminiscere, Super eandem Ecclesiam Cathedralem manu armata irruentes , ipsam hostiliter inuaserunt, comburentes in eadem Ecclesia bene ad duo millia hominum, vtriusque sexus, et specialiter Agapitum y Archidiaconum eiusdem Ecclesiae, Michaelem Archidiaconum de Oza, Bartholomaeum Archidiaconum de Kukullo, Racha Plebanum, et Canonicum Albensem Transyluanum, et quam plures Sacerdotes et Clericos comburendo, et auferendo omnia ornamenta, libros et instrumenta dictae ecclesiae, ac alia , quae dicta ecclesia inibi habebat. Propter quod dicta vniuersitas et singulares personae eiusdem excommunicationis sententiam incurrerunt, a qua nec dum relaxati fuerunt. — - Item cum ipsi nitantur et nisi fuerunt introducere in regnum Hungariae Ottonem de Bauaria pro Rege dicti regni,,et ipsum in