Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
cessionaliter etsolenniter obvietur. Cum itaqueprocessiones huiusmodi tam indebitas ct frequentes vobis ad grauamen et toedium maximum reputetis; licet alias, sieut deuotionis filii, velitis et disponatis ipsum proeessionibus sibi per vos deuote ac humiliter faciendis, cum specialiter causa visitationis ad eam ciuitatem accedit, tanquam Patrem benevolum honorare; prouidere vobissuperhocpaterna sollicitudine dignaremur. Nositaq. desideriis vestris in iis, per quae, materia indebiti submotagrauaminis, status debita procuratur tranquilitas, affectu beneuolo annuentes; vt, nisi certis temporibus , quando, videlicet vt Metropolitanus causa exercendi debitae visitationis officium , vel quando longo tempore abfuisset, ad ciuitatem eandem quocunque tempore peruenerit, eum nequaquam processionaliter recipere teneamini, qua fungimur auctoritate, tenore vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, etJBB. Apostolorum eius, Petri et Pauli, se nouerit incursurum. In cuius rei testimonium praesentes fieri fecimus, et sigilli nostri munimine roborari. Datum Scardonae , V. kal. Julii. Anno Domini MCCCVIII. Pontificatus Clementis Papae V, anno III. Ex archiuo Tragurino. Apud Farlat. tom. III. folio 301. Xli. Petri, Quinqueecclesiensis Episcopi de diacono in sacerdodotium promoto testimoniales. A. 1309. Nouerint vniuersi, praesentes literas inspecturi, quod nos Petrus, miseratione diuina Episcopus Quinqueecclesiensis, die Sabbathi, quatuor temporum,