Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

bores, siue ligna, nisi forle iuxta aliquas ciuita­tes, quae pomeria quaedam habent. In campis et tentoriis (Szallas) habitant; stercora comburunt animalium — loco ligni" etc. Histor. Orient. edit. Helmstadi. A. MDCXXXV. p. 5-6. *) *) Chunos, Turcarum in partibus illis Dominio multum imminutos, ex aduenis, potissimum Hungaris, aggrega­tos aeuo subsequo esse , censeo ignotum nemini. 42. Cum Chunis, quos hucusque deduxi­mus, aut penes ipsos, accolunt lasones, vul­gariter Jazyges,. genuino nomine I as z o k; ho­rum quoque ideo ortus, natales, annon Iazygum, orbe antiquo florentium , apud nos reliquiae? di­ligenti non minus studio inquirendum. — Regio­nem Hungariae, quae infra montana campos Ti­biscum inter ac Danubium patentes occupat; ante Chunorum Attilanorum has in oras aduentum Iazyges incoluisse, fide Historiarum certum est. Triplices fuerant Antiquis noti: ].) Iazyges Basilei: Sarmatiam Europaeam meridionalem, qua Orientem vergit, inhabitantes. V. Ovidium Pont. epist. II. v. 79. Item Tristium II. v. 191. 192. 2)Iazyges Maeotae Sarmatiam Asiaticam a palude Maeotidis Boream versus pererrantes: Vide Ptolomaeum Lib. IIL cap. III. p. m. 38. 5. ) I a­zyges Metanastae; alias vagi, Daciam oc­cidentalem, a Boxolanis horsum retrusi, Danu­bium vsque obsidebant. V. Plinium Hist. nat. IV. 25. — Tacitum Annalium XII. c. 29. Hist. III. 5. Strabonem Lib. VII. Ptolomaeum 1. c. Tabu­lam Peutingerianam, ac denique Marcellinum lib. I. p. m. 8. 45. Iazyges hos Sarmatas fuisse non mi­nus certum: Metanastas enim Scriptores laudati

Next

/
Thumbnails
Contents