Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
runt) ab inferioribus partibus Danubii, ex opposito Distrae procurrit , extenditurque vsque ad Sarkel, quod .Chazarorum oppidum est. — Significat autem Sarkel apud ipsos hospitium alb u m. — A Danubio autem fluuio ad laudatam Vrbem Sarkel vsque iter est dierum sexaginta: interiacent vero complures fluuii, quorum maximi duo Danastris et Danapris j reliqui sunt Singul , Hybul, Atmalai , Cuphis et Eogu aliique complures." *) *) LeBediam Constantini in purpura geniti in silua Lebedin hodie quoque dicta , in Chatarinoslawensi Gubernio quaerendam esse , omnibus eruditis conuenit. Atelkuzu vero (Atelkoz) Moldauiam cum parte Valachiae, ac Bessarabiam modernam significare , non solum fluuiorum nomina, et rerum adiuncta probant, sed et ipsum nomen : Atel enim id temporis nominabatur fluuius, quem Dnester dicimus. Vid. Engel 1. c. p. 56. 15. Ex Atelcusu quoque ( seu Moldauia , cum parte Valachiae, ac Bessarabia) postquamLeoni Sapienti contra Bulgaros Transistranos repetitim suppetias tulissent , per eosdem Pacinacitas, Bulgaris vnitos, depulsos, atque fauentibus discordiis, quae inter filios Suentopluci vigebant, Morauiam magnam ac Pannoniam veterem sui iuris fecisse , idem Constantinus auctor est. „Locus autem, quem tunc habitabant Turci , a fluuiis, qui ibi sunt , cognominatur. Flumina autem isthaec sunt: primus fluuius Baruch appellatur, secundus Cubu , tertius Trullus, quartus Prutus, quintus Seretus nuncupatur. — In hoc autem loco antiqua quaedam monumenta supersunt : inler