Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Volgam vsque patebant, transitus, sedesTransvol­ganas demonstrat. *) *) Hanc Hungariam magnam post etlam , quam in Tartarorum deuenisset potestatem , Praedicatores e Gentilibus nostris iussu Pontificum missi, rore Euange­lii continuo rigarunt. V. Sigis. Ferrarium in Hist. Or­dinis p. 467. -Jllos inter notissimus est Elias cogno­mine Hungarus , Ordinis Minorum. V. Odericum Rajnaldum ad annum 1343. Item Pater de Societate Iesu , natione Hungarus , a Turcis captus, per hos ad Tartaros, apud Volga.m , venumdatus. Retulit iste po­stea litteris Romam perscriptis , hoc exilio se in pa­triam eiectum esse; reperisse se ibidem Homines eo­dem, quo Hungari vtentes idiomate, planeque eos, a quibus Hungari quondam processisse videntur." De initio et progressu religionis apud Chinenses. Edit. Vien. A. 1665. —Aeneas Siluius (Pius II. PP.) narrat: ,, Noster Veronensis , quem supra diximus ad ortum Tanais peruenisse, retulit: populos in Asiatica Scy­thia , non longe a Tanai, sedes habere, quorum ea­dem lingua sit cum Ilungaris Pannoniam incolentibus; voluisse cum plerisque Sacrarum litterarum professo­ribus , viris religiosis, et ex ordine S. Francisci, qui linguam illam nossent, eo proficisci, sanctumque Euan­gelium praedicare. " In II. Asiae parte. Cap. 29. Ma­thias quoque R. H. liuius rei non ignarus , quum a Sarmaticis quibusdam Mercatoribus acceperat, legatos illuc et exploratores misit, quibus cognatam gentem, si posset , in Pannoniam — alliceret," teste Bonfinio Dec. I. lib. 3. Accedit deniqne : populos, qui plagas illas incolunt, Vogulicos et Condiniceos , non expertes hodiedum linguae Hungaricae esse , ideoque in Anna­libus Vgriscos et Vgros compellari. V. Pray Diss. Hi.­fitorico - Crit. §. V.

Next

/
Thumbnails
Contents