Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

eis proponere, diligentissime audiebant. — Pagani sunt; nullam Dei habentes notitiam; sed nec ido­la venerantur. — Terras non colunt 5 carnes equi­nas , lupinas et huiusmodi comedunt. Lac et vi­num et sanguinem bibunt; in equis et armis abun­dant , et strenuissimi sunt in bellis. Sciunt enim per reuelationes antiquorum, quod isti Hungari ab ipsis descende­rant." V. Tom. IV. Vol. I. p. 55. „ATanai venimus tandem ad Etiliam , maxi­mum flumen : est enim quaclruplo maius quam Se­quana, et profundissimum : veniens de maiori Bul­garia, quae est ad Aquilonem, tendens in quem­dam lacum, siue quoddam mare, quod modo vo­cant mare Hircan , — sed Isidorus vocat illud mare Caspium — Flumina Tanais et Etilia versus regiones Aquilonis, per quas transiuimus non di­stant ab inuicem nisi decem dietis ; sed ad meri­diem multum diuiduntur ab inuicem, Tanais enim descendit in mare Ponti , Etilia facit praedictum mare, seu lacum cum aliis multis fluminibus, quae cadunt in illum de Perside. — — Postquam iue­ramus duodecim diebus ab Etilia ( Volga) inueni­mus magnum fiumen, qt#od vocant Jagag (Jaik) et venit ab Aquilone de terra Pascatir, descen­dens in praedictum inare. Idioma Pascatir et Hungarorum idein est; et sunt Pastores sine ciuitate aliqua. Et contiguatur maiori Bulgariae ab occidente. De illa regione PasCatir ex­ierunt Hunni, qui postea dicli sunt Hungari. —- Quod scio de terra Pascatir, scio perFF. Prae­dicatores, qui fuerunt illuc ante aduentum Tarta<­rorum." V. Tomo IV- Vol. II. p. 278 — 9.

Next

/
Thumbnails
Contents