Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

gnitas olim fuisse , litterae nostrae maximo con­sensu asseuerant. 1.) ,,Inuentum fuit in Gestis Yngarorum, in­quit MS. Richardi, quod esset Vngaria maior, de qua septem Duces cum populis suis egressi fue­rant, vt liabitandi quaererent sibi locum; eo quod ipsorum terra multitudinem inhabitantium susti­nere non posset. — Fratres Praedicatores iis in gestis Vngarorum inuentis , Compassi Vngaris, a quibus se descendisse nouerunt, quod adhuc in errore infidelitatis manerent, miserunt quatuor de fralribus ad illos quaerendum , vbicunque possent eos, iu~ uante Domino, inuenire. — Frater Iulianus inue­nit eos iuxta fluuium magnum Ethil — Omnino habebant Hungaricum idioma, et intelligebant eum et ipse eos. — Sciunt etiam per reuelationes an­tiquorum, quod isti Vngari ab ipsis descenderant, sed vbi essent, ignorabant. Gens Tartara vicina est eis (ad orientem); vltra terram Tartarorum est gens multa nimis (Mongolum) quae de terra sua exire proponit, pugnaturi cum omnibus aliis, qui eis resistere voluerint , et vastaturi omnia regna, quaecunque poterunt subiugare. Terra Rutheno­rum est media inter Vngaros Christianos et illos. Frater Iulianus in redeundo de praedicta Vngaria transiuit in fluuio (Etil) regnum Morduanorum quindecim diebus; Magna Sandomeria, terra Ru­thenorum, vicina est his." Vid. Cod. Dipl. Tomo IV. Vol. I. p. 50 — 57. *) *) Manuscriptum hoc inscribitur : De facto Vngariae Ma­gnae, a F. Ricardo , Ordinis FF. Praedicatorum, in­uento, tempore Gregorii PP. IX. — Fratrem hunc Ri­chardum FF. Praedieatorum in Hungaria Visitatorem, aut Commissarium fuisse, qui quatuor Fratres Domi-

Next

/
Thumbnails
Contents