Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

ptoribus mngna cura, nec indiligenter tractatum — certe inficetis fabulis scatet : quaedam in eo nulla prope modum , aut manifesto falsa auctori­tate nituntur; hiant multa, sublestae iidei pleraque sunt, vt adeo, cum in tam diuersa abeunt , qui aliquid de ea in litteris consignarunt, rem videan­tur in obscuro potius quam in luce posuisse — Opus Innoc. Desericii Cl. JReg. Piarum Scholarum, qu.od de initiis ac maioribus Hungarorum edidit — legi auide ac diligenter; vidique opus sane eru­ditum, et magna conscriptum esse cura: Cum au­tem de gentis nostrae origine nihil aliud dici vide­rem, quam quod in Graecis Scriploribus alias le­geram, idque ob tenues, ac incertas coniecturas non oinnibus probari ; tantum abest, cupidini meae vt fecerim satis, vt nouo etiam ac maiori ad inquirendam Hunnorum originem desiderio ac­cenderer; praesertim quod scirem Clarissimum ae­tatis nostrae virum, Deguinesium, olim de Hun ­norum ortu ex Sinicis annalibus illustrando operis quiddam meditatum , nunc autem sub prelo esse , ac lucera prope diem visurum." Annales veteres Hunnorum , Auarum, et Hungarorum. Vindobo­nae A. M.DCC. LXI in folio Praef. pag. I. II. 3. Scilicet duumuiri, pari vtut instructi ap­paratu, post operosas inuestigationes, commentatio­nesque, in diuergentes hoc in argumento abierunt sententias. Clai issimus quidem D e s e r i c i u s IJun­norum et Hungarorum priscas sedes in Scythia orientali, post alterum latus Caspii seu Hircani maris , vsque ad Seres, Indos et Persas fixit. Com. L. II. Cap. V. VI. et VII. Eosdem cum Finnisseu Fennis , Turcarum propinguos, minus adhuc Tar­tarorum, inficiatus est. In Parergo p. 95. Libro

Next

/
Thumbnails
Contents