Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
\ Appcndix ad Voluiueii tstliocl. Episcoporum quidam } interregni tempore, desolatum Ecclesiae Hungaricae stat im deplorat, ac Aibertum Jiegem Romanorum ad nepoli ipsius, (Jarolo Roberto, succurrendum provocat. A. 1303. •Excellentissimo principi A1 (berto) dei gratia elc. (Regi Romanoriun) N. per eandem (gratiam) episcopus signnensts orationes in domino debitas et deuotas cum fideli famulatu. Consiitit nobis et constat, quod excellencia vestra ad instanciam sedis apostolice et peticionem dominiKaroIi illustris regis assumpsisiis promouere et fouere negocia domini Karoli incliti regis hungarie nepotis vestri et cum ipsius negocium esset in progressu, quidam agentes permaliciam, licet eum asserant se iuvare et ei fideliter adherere, tamen malicia consueta id facere contradicuntur- Conqueruntur exce!lencie vestre omnium ecclesiarum prelati regni hungarie, qui vt ita dicam, in merore et tristicia posili in obbrobrium ordinis clericalis coguntur mendicare. Corona enim ecclesiarum, predia et facultates per maleficos et latrones quasi indistinte sunt occupate. Super quibus clemenciam vestre magnitudinis fusis lacrimis imploramus, quatenus dnminum nostrum K. regem hungarie nepotem vestrum karissimum brachijs regie celsitudinis coadiuuare in suis iuribus vestri gratia velitis et nichilominus ecclesiam dei subiectam iugo pharaonice seruitutis eripere laboretis. Nos enim prelati ecclesiarum huius regni, quia in hoc statu, in quo sumus, nec viuere cupimus nec mori recusamus, Scientes quod nos omnes personas nostras ad benignitatem vestre celsitudinis humiliter