Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

dre et Lukacsius — Hyc comparere debebant feria secunda proxima post dominicam exurge, contra Gregorium Comitem de Bagne quos idem G. fures et latrones esse affirmauit in congregatione Kopoz Palatini, et in congregatione nostra in Scarand ter­tia prouincia ad ipsos proclamantes, nec comparen­tes, nos vero vna cum nobilibus et Judicibus tali modo — decreuimus, quod ipsos predictos idem Gregor. Com. (si) reinuenire poterit, suspendendi sine iudicio, ex lege liberam habeat facultatem. Datum anno Domini M,CCC. sexto." E membrana originali Auguslini Szalay abscissa » et detrita. Dorsaliter clarissimc est legere fures. CCIXXIX. Thomas Archiepiscopus Strigon. Eremitis S. Pauli de Kuke­nis pro se, et electo Quinque Ecclesien. indulgentias lar­gitur. A. 1307. Nos Thomas miseratione diuina Archiepiscopus Strigoniensis lociquc eiusdem Comes perpetuus. Si­gnificamus quibus expedit vniuersis, presentium per tenorem. Quod nos deuotis et instantissimis petitio­nibus heremitarum religiosorum viroruin in Eecle­sia beatorum Filippi et Jacobi Apostolorum in ter­ra Kukenis celi Domino iugiter famulancium annuen­tes paterno cum fauore concessimus Omnibus Chri­sti fidelibus, qui in festo predictorum Philippi et Jacobi Apostolorum per Octauasad ipsam Ecclesiam causa deuocionis et propter suorum peccaminum re­missionem concurrerint, manusque adiutrices prefa­tis fratribus porrexerint, de iniuncta sibi poeniten­cia ex parte nostra quadraginta dierum, et ex parte domini electi Quinqueecclesiensis qui tunc presens adherat, aliorum quadraginta dicrum, veniam mise-

Next

/
Thumbnails
Contents