Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

suis seruitys rite et logitime, vt plene recolimus, sibi donati ac donatarum confectas; asserens ipsum castrum, et possessiones ad id pertinentes, reambu­lationibus, metarum erectionibus, non modicum in­digere ; Vnde, licet idem Thomas Vaiuoda in prae­dictum castrum , et eius pertinentias more dominii et legitimi possessoris de iure per nos dudum habue­rit introitum, et inlroductum, et ipsum castrum cum eius pertinentys a temporibus diutinis incipiens possederit} tamen quia reambulationes, metarum eius­dem castri ac suarum pertinentiarum, vbique adia­centium, erectiones nostra confirmatio priuilegialis simul cum donalione nostra praehabita, quam ad sui durabilitatem et perpetuationem irreuocabilem liceat (?) debeatcontinere, et nec sine hac iuri­dice esse possit; igitur fidelitati vestrae praecipien­tes mandamus per praesentes, quatenus vnum ex vobis mittatis hominem discretum, et fide dignum , in dignitate ecclesiastica constitutum, quo praesen­te Magister Michael, filius Joannis de Beer, aut Martinus filius Michaelis de Herman, altero absen­te homo noster acccdat ad predictum castrum So­moskew nuncupatum et pertinentias ac possessiones eiusdem, quouis nomine vocitatas, et titulo quoli­bet ipsi pertinent. vicinis et commelaneis earum vni­uersis conuocatis et praesentibus, ipsum castrum et ad id pertinent. per veras metas et antiquas reambu­latas, vel eorum quaslibet reambulatam, et ab alio­rum possessionibus signis et metis sequestratam siuc sequestratas aut separatam relinquat eidem Thomae Vaiuodae, prout pacifice habuit, possidendum et possidendas perpetuo iure, si non fuerit contradi­ctum; contradictores vero in reambulationibus vel melarum erectionibus ipsius castri, et possessionum

Next

/
Thumbnails
Contents