Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

quae in tempore fiunt, siue ordinantur, simul cum tempore lapsum patiantur, — vt his idoneor. virorum linqua testimonium perhibeat aut scriptura. Notum sit igitur tam. praesentib., quam futuris, ad quos prae­sens scriptum peruenerit vniuersis: Quod nos Ma­gister Nicolaus et Johannes, filii Gelathi, quon­dam Bani, felicis recordationis, Comites de Baymocz, et de Priuidia, discretam, atque idoneam personam Advocati nostri Conclini, ostensoris praesentium, intuentes, damus et contulimus ex potestate metuen­di Domini Caroli Dei gratia Illustrissimi Begis Hun­gariae, praefato aduocato nostro Conchlino, suisque haeredibus seu successoribus vniuersis, tempore per­petuo et in aevium quamdam siluam hominibus non habitatam, ad castrum Bajmocz pertinentem, circa fluuium Szielnicze , ad congregandos populos, ami­cabiliter duximus comroittendara. Vniuersis Christi ^idelibus tenore praesentium propalamus, quod qui­cunque in ipsam siluam nostram, causa commoran­di aduenerint, seu congregati fuerint, a dato prae­sentium vsque ad annos XVI. reuolutionem annor., sine aliquo censu seudebito, liberi et securi paci­fice perfruantur, et cohabitent. His itaque annis su­pra dictis exspiratis, eadem, qua ceteri Teutonici gaudent et permanent, perfruantur libertate, qui­bus libertas talis est: Vt in festo S. Michaelis Ar­changeli, pro Domino ipsorum, de vno lanco (laneo) alterum dimidium florenum, sex sapones annonae, ex quibus duo tritici, duo siliginis, duo de auena. Item tribus vicibus munera praestentur, de quolibet lanco, scilicet in Parasceue Domini, in Pentecostes, et in Natiuitate Domini. Item Comes in nullo eos habeat iudicare , nisi Aduocatus eorumdem , simul

Next

/
Thumbnails
Contents