Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

qui ritum sanctae romanae ecclesiae sincera mente diligunt et pro viribus libenter obseruant, quam etiam tempore felicis recordationis Innocentii Papae quarti, praedecessoris nostri, auctoritate eiusdem vestri Fratres adierunt, et in verbo Dei efticaciter instruxerunt; Nos piae memoriae Alexandri quarti praedecessoris nostri vestigiis inhaerendo , discre­tioni tuae per apostolica scripta mandamus, quate­nus aliquos ex Fratribus tibi commissis, qui sunt probatae conuersationis et vitae, ac potentes in opere, et sermone , mittas ad terras memoratas, in quibus verbum Dei proponant, quos tibi amouere liceat, aliosque substituere, cum videris expedire; quibus vice nostra in peccatorum omnium remissionem in­iungas, vt seminaturi super aquas multas, in illo tantum, qui dixit mundum se vicisse, confisi ad illu­minationem coecae multitudinis. et exterminium hae­reticae falsitatis, ad confirmandum nutantium ani­mos, et fidelium comfortandos in luce sermonis et certitudine operis , propositum sibi iter sine offen­sione percurrant. Etc. Nulli ergo etc. Datum Late­rani X. kal. Martii. Pontificatus nostri anno primo. E ballario Dominicanorum. Occasione liac etiam Vrosio, Seruiae Regi, scripsit literas, ipsum ad vni atem cum Ec­clesia Romano-Catliolica reuocatorias, tum alias, ad Ma­rinum Archiepiscopum Antibarensem, corruptam Eccle­siasticorum disciplinam castigantes. Ex. his novimus partern Dalmatiae orientalem elienteiam Imperii orientalis, septem­trionaleni vero domiuium R-gis Seruiae subiuisse. XII. Petrus , Episcopus Transyluanus, ralione dicandarum et exi­gendarum decimarum inter Capitulum et Plebanos con­cordiam conficit. ^.1303. Nos P. miseratione diuina Episcopus Transvl­:anus praesentium tenore significamus, quibus ex-

Next

/
Thumbnails
Contents