Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

in facie Ecclesiae matrimonium contraxisset, verbo de praesenti; et licet ipsa cum dicto R. C. vt legi­ma cum legitimo a die eiusdem matrimonialis con­tractionis vsque ad terminum reuolutionis annualem pacifice cohabitasset; tamen postmodum idem R. C. ex instinctu diabolico et Dei timore postposito, cum quadc.m aliqua vaga muliere subterfugium fa­ciendo , ab eadem recessisset et fere septem annis continue hucvsque cum dicta vaga muliere errauis­set per diuersa loca, ipsam cum liberis sub tectis alienis diuagari permittendo. Quo audito dictus R. C. respondit ex aduerso: quod ipse cum annotata Actrice Domina nunquam matrimonium contraxis­set, nec etiam nosceret et nouisset, nec etiam cum eadem vt praemissum est, cohabitasset. Et quia di­cta actrixmulier suam proposilionem testibus huma­nis, specialiterque cum domino P. Sdcerdote , Re­ctore Ecclesiae de — coram quo tunc ipsum matrimo­nium extitisset celebratum, et quod conuixisissent, verbo de praesenti se comprobare velle asserebat; ideo nos ad nostram requisitionem cum assessoribus nostris admisimus interloquentes isto modo : quod Annotata Aclrix Mulier dictam suam propositionem cum testibus humanis , quibus solennius poterit et festiuius, et quos iuxla formam nostram iudiciariam, citando adduceret, in octauis festi — iam venturis, coram nobis, vt assumps t, tenebitur comprobare ad­uersum R. C. supradictum. Et quia supradicta do­mina memoratumR. C. in die ipsius testimonialis pro­ductionis per nos ad iudicium statuere debere alle­gasset; ob hoc nos praeallegatum R. C. detineri fe­cimus, et infradictum terminum vinculari, ex eo, quia idem nullam fide iussoriam cautionefri in eis — potuit prestare. Datum etc. Ibid- p. 79. 80.

Next

/
Thumbnails
Contents