Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

relatum oraculo viuae vocis; Quod ipse nimia oppres­susinopia, et maxime pro eo, quia aemulisui, aduer­sarii fratrum suorum, in singulis horis et ferme cun­ctis temporibns, in mortem suam ambularent, volens sibi et vitae suae consulere, et prouidere a periculo imminenti,ad partes Transyluanas pro aquisitione vi­ctus sui corporis, se cum tota familia sua transferre debere disposuisset: Ideo mature secum super hoc deliberan. praefatam possessionem suam — voca­tam, in comitatu — existentem, cum suis vtilitati­bus quibuslibet et pertinentys commisit magistro — proximo suo, ad conseruandum, protegendum, et populis decorandum , vsque ad tempus reuersionis suae, causa commorandi; adducendo, et sponte com­mittendo, quod idem Magister a Jobagionibus suis ad eandem possessionem suam con^regandis, et nunc in lpsa commorantibus, moderatam collectam et vi­ctualia , sicut a suis propriis Jobbagionibus, reci­piendi, vtilitatesque ipsius possessionis in suos vsus conuertendi, haberet facultatem. Et cum ipse vel fily sui ad eandem redirent, praelibatus Magister — ipsam sibi non peiorando, sed meliorando resignare deberet, qualibet occasione relegata. Ad quod se faciendum — saepe dictus spontanea coram nobis ob­ligauit voluntate. Datum etc. Ibid. Pag. 72 — 3 cexxvi JLiterae testium productionales. Nos Capitulum loci — damus pro memoria: quod iuxta continentiam literarum Magnifici viri, Comi­tis Pauli,^ Judicis Curiae Domini Regis: iudicium et formam iudiciariae deliberationis eiusdem significan-

Next

/
Thumbnails
Contents