Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
decimator non plus, nisi tantum , quantum in vindemia valuisset, debeat recipere. Item villarum pa» troni, seu Domini, inuito Episcopo et Archidiacono, _et eorum decimatore, decimas tenere vel conduce re, aut occupare non possint, sed liberum sit Episcopo, et Archidiacono, eorumque procuratoribus, eas, cuicunque voluerint vendere, vel locare , et singulos pullos iuuenes de qualibet area secun dum consuetudinem hactenus obseruatam , quilibet dare debeat. Item pro homicidys Achidraconi, vel eorum procuratores, vnam marcam non plus, de subsantia, seu bonis homicidarum, recipere debeant, vbi per homicidas soluitur emenda homicidii. Item si mulieres maritatae rixantes ad iudicium Archidiaconorum se pro ipsarum iniuria non euocarent, inuitae non citentur pro suis iniuriis exequendis; citatae tamen per eorum maritos Archidiaconorum in praesentiam ipsorum iudiciumprosequi teneantur. Viduarum mulierum et orphanorum causis ecclesiasticis nec non matrimonialibus semper pro ecclesiis saluis remanentibus} ita tamen, quod mulieres et foeminas generaliter quaslibet, quae pro eorum excessibus captiuitatem mererentur, Archidiaconi vel alii Judices Ecclesiastici, captas ad sua hospitia deferre non debeant, sed circa honestas personas ipsas relinquant sequestratas. Item Archidiaconi pro eorum birsagiis seu iudiciis vltra vnam marcam ab his, qui ipsoru u iudiciis succumbunt, accipere jnon debeant, nec in receptione ipsius marcae aliquod relaxari compellantur. Item nullus Archidiaconorum pro facto decimarum auctoritate propria interdicere possit, vel interdicti et excommunicationis sententias sine literis Episcopi aliqualiter promulgare. Item Nobilium hominum consortes cum % f OfjJiA^