Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

minicus, Michael et Nicolaus, fily Job de Chicher, dixissent esse suas, quibus supradicti Praepositus et Conuentus Ecclesiae de Lelesz contradixissent, et quod per eundem riuulum ad finem eiusdem venien. peruenissent transeundo per syluam vsque ad Late­riciam, quarum quidem metarum valorem et vtili— tatem aestimassent ducentis marcis — quarum quidem literarum Capituli Ecclesiae Vara­dinensis visis continentiis, quia praenotati Ecclesiae de Lelcsz praenominatas possessiones Kapos, Lelez, vocatas per formam testamenti per condam Bolez­laum Episcopum Vacien. collatas fore asseren. prae­notati vero Dominicus, Michael et Nicoiaus, fily condam Comitis Job eandem possessionem Chycher eos haereditarii iuris titulo pertinere allegabant, et exin facto praemissarum metalium iuxta regni con­suetudinem iuramentum praefalis Dominico, Michae­li et Nicolao adiudicari incumbebat; ideo nostra iu­diciaria sententia decreuerat, eomodo, quod prae­notati Dominicus, Michael et Nicolaus trigesimo se Nobilibus, in octauis festi S. Georgii Martyris nunc proxime venturis, praesentibus, Georgio de Iske, vel Petro Magno de Mathincz, quorum vnum prae­nominati Praepositus et Conuentus Ecclesiae de Le­lez, item Pagh dc Tegenye, siue Blasio de Ibafalua, quorum s'militer vnum nominati Dominicus, Mi­chael et Nicolaus aliis absentibus Domini Regis, vna cum testimonio Capituli Ecclesiae Agriensis, addu­cerent in faciem dictarum metarum, prout mons est, secundum regni consuetudinem iurare super terram super eo, vt praefatae metae litigiosae, per ipsos o­stensae, verae metae dictarum possessionum Kapos, Lelez et Chycher existant, sacramentum praestare s qui si ipsum sacramentum praestarent, nouas metas

Next

/
Thumbnails
Contents