Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Nicolaus sedis apostolicae Legatus priuilegia Statuum et Or~ dinurn, ac Andreae Regis Hungariae pro Albertino Mauroceno Jide digne transcribit. A. 1301. Yniuersis presentes literas inspecturis Frater Nicolaus miseracione diuina Ostiensis et Velletren­sis episcopus, Apostolicae sedis Legatus, salutem in Domino. Nouerit vniuersitas vestra per presen­tes, quod constitutis in presentia nostra Venerabili­bus, Dominis Theodoro Jaurinensi, Fratre Antonio Senadiensi, Michaele Zagrabiensi ,Enrico Varadiensi, et Nicolao Bosnensis Ecclesiarum Episcopis, etPau­lo Preposito Collocensi, in nostra et eorum pre­sentia Nobilis vir Dominus Albertinus Mauroceno de Venetys, legi fecit duo priuilegia sigillata sigil­lis pendentibus , ex filo serico, illorum , qui sunt in ipsis priuilegiis nominati, vt prima facie apparebat, uon cancellata, non abolita, nec in aliqua sua parte corrupta; eorum primi tenor talis est: Joan ne s V. supra ad an. 1292. — Tenor alterius priuilegii talis est: Andreas V. supra 1299. — Quibus le­ctis et per predictos Episcopos et Praepositum audi­lis et intellectis, Episcopi, et Praepositus memorati, requisitoriis praedicti Domini Albertini, asserue­runt predicta priuilegia vera esse et omnia in eis contenta, sicut per ordinem lecla fuerunt, et sigilla seu sigillorum impressiones eis appensa pro veris et legitimis cognouerunt, eaque illorum fuisse et esse, qui ipsis sunt priuilegys nominati. In cuius rei te­stimonium praesentes literas mandauimus nostri si­gilli appensione muniri. Dat. Budae XVIII. kal. Decem. Pontificatus Domini nostri Papae Bonifacii VIII. anno VII. Ex illusti issimo Venetiarum archiuo eruit ac' communicauit D. Sp. Anton- Vigydzd.

Next

/
Thumbnails
Contents