Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
miensi et Capitulo eius, alia Tero medietas Domui hospitali Crucigerorum cedat. A. MCCCXXJX. Decretum Pontificis Joannis XX. super causa decimarum de aquis calidis suo cursu decidenda contra Canonicos Strigonienses pro parte Domini Episcopi Weszprimiensis elargitum. A MCCCXXIX. Originales in Archiuo Episcopatus Wesprem. Fuit hic Episcopus Henricus vsque annum 1334. CLXXII. Capitulum Albense piscinas Danubiales inter Szigethfo ei Szenthe existentes , monasterio de Penthele, ac Nobilibus de Almas statuit, A. 1330. Capituli Albensis litera clausa feria tertia proxima post octauas festi Paschae Domini anno eiusdem MCCC.XXX, edita, Joanni Drugeth, alias Palatino et Judici Cumanorum ad amicabilem literatoriam petitionem eiusdein rescripta, tenoremque Iiterarum eiusdem eidem Capitulo directarum verbaliter in se habens, explanasset, quod eorumdem Joannis Drugeth Palalini et Capituli homines, literis in eisdem nominati, ad faciem possessionis Pentelemonostra vocatae, Nobilium de Almas, conuocatis vicinis et commetaneis accessissent, eandem inter alia eo modo reambulassent: Quod in metis Danubii incipiendo aSzigethfeo vsque metas possessionis Zent dictae, Ecclesiae Albensis cum omnibus vtilitatibus , scilicet piscationibus duabus, Tonya dictis, ad predictum monasterium, et tertia piscina , Gabriantonya dicta simul cum monasterio nullo contradictore existente, Nobilibus de Almas perpetuo possidendas statuissent." Es. originariis iudiciariis Sigismundi R. H. i n archiuo camerali existentibus, anno 1414. emanatis.