Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
articulos seu articulum transgressos, seu transgressum vi premittitur, integraliter reformemus. De aliis autem malefactis, et excessibus liinc inde in metis, terris , dominys seu confinibus terrarum vtrarumque partium per predas, incendia, rapinas, captiuationes hominum seu alio quouis modo, absque nostro mandato, scitu et assensu, palam vel occulte emergentibus et contingentibus, Castellanis et Baronibus nostris vtrobique de super deputatis, reseruamus, relinquimus facultatem plenariam decidendi, et amicabiliter sopiendi, sicut in literis nostris patentibus, desuper specialiter confectis expressius continetur. Et vt omnia singula per nos, heredes, successores, et regnicolas nostros, rata et inuiolata perpetuo permaneant, presentes literas exinde conscribi, maiestatis nostre sigilli munirnine fecimus roborari. Nos quoque dicti pre'ati, Barones, Comites et Castellani predicti Begis et Regni Vngarie, videlicet, Bolezlaus Strigoniensis, et frater Ladizlaus Coloczensis Archiepiscopi, Nicolausj Jauriensis Episcopus, De-, metrius , Magister Tauernicorum predicti Regis Vngarie, Mykch Banus totius Sclauoniae, Thomas Voywoda, (sic) transyluanus, Paulus Symonis, Judex Curie, eiusdem R egis, Joannes Drugethi G a 1 1 i-cjjjs^_VilheImus filius eius, Dantsch Comes deZolio, Ladislaus Comes Siculorum, Johannes Rector Budensis, Nicolaus Comes Jauriensis, Desev Comes Suproniensis, Stephanus Magister Agazonum, predicti Regis Vngarie, Nycolaus Comes Posoniensis, Nycolaus de Lyndwo, Comes Szaladiensis, Dyonisius Magister Dapiferorum ipsius Regis, Alexander de Azara (?) Laurencius Comes warosd, Thomas Comes de ferreo castro, Stephanus de wyvar, deseu de kiuzeg Castellani, Nycolaus orrus dictus, Comes CaTom. VUI Vol.VII. 14