Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
cies fuerit necesse, et per eosdem Dominum Fridericum, suosque fratres, haeredes, aut successores, et terras eorum predictas, fuerimus requisiti, consilium, subsidium , auxilium , et iuuamen, totis nostris viribus etpotencia, perpetuo tanquam contra proprios nostros inimicos totiens impendamus; Intellecto, quod si huiusmodi subsidium ad terraseorum remotiores se protenderet, tunc illudsecundum quod nobis possibile fuerit, poterimus moderare. Exceptis duntaxat excellentibus principibus, DominisWIadizlao Poloniae Rege, simpliciter et Johanne , Rege Bohemie, et Duce Ottone predicto, eo modo sicut in predictis litteris nostris desuper datis specialiter est expressum. Hoc etiam specialiter declarato, quod omnia iura, vbi regnum nostrum, praedictis terris eorum commetatur, inler veras et antiquas metas earumdem terrarum liabita et existentia, siqua per nostros progenitores et nos, ac nostros Barones seu Nobiles regni nostri vsque nunc quocunque modo, arte vel ingenio, habita, occupata, possessa vel optenta fuerint, quocunque vocabulo censeantur, predictis Friderico Regi Romanorum, suisque fratribus heredibus ac successoribus, et terris suis, deinceps restituimus , relinquimus , et resignauimus pleno iure , nullum ius, nullumue dominium ac proprietatem nobis uel nostris heredibus, seu successoribus in eisdem reseruantes. Preterea addicimus et concedimus liberaliter predictis, domino Regi, suisque fraribus heredibus et successoribus ac terrarum incolis, vtvineas, seu culturas vinearum intra metas regni nostri sitas, quas hactenus habuerunt, sub antiquo et consueto censu, seu pensione solita, sine quouis impedimento, et exactionibus, seu parangariis inconsuetis colant pro ipsorum vsibus, et possideant