Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
gister et Conuentus Cruciferorum Domus hospitalis Ecclesiae S. llegis Stephani de Strigonio, memoriae commendantes significamus quibus expedit vniuersis tenore praesentium: Quod cum Joannes, filius Pelkos, dictus Pap, Martinum, filium Fintha, super facto cuiusdam particulae terrae suae haereditariae Chalad vocatae, ad praesentiam Domini Regis, et diuersorum Judicum Curiae suae citasset, requirens dictam terram ab eodem Martino sibi reddi plenarie. Quae causa inter partes in praesentia eiusdem Domini Regis ac Judicum Curiae suae diuerso ordine iudiciario valde diutius extiterat ventilata, tamen postmodum amicabiliter, propter bo_num pacis in praesentia eiusdem Domini Regis speciali talilerest ordinatum, et assumptum: Quod idem Martinus pro dicta terra Chalad, quae est ipsius Joannis Pap, etcirca terram eiusdemMartini similiter Chalad vocatam, a parte meridionali adiaceret, quadraginta marcas promptorum denariorum, partem in grossis Bohemicalibus, partem in latis Vienensibus, cum decem marcis computatam, de quibus viginti marcas in octauis Beati Georgii Martyris, et viginti marcas in octauis Beati Joannis Baptistae , ipsi praedicto Joanni Pap dare et soluere iuxta formam literarum patentium eiusdem Domini Regis inter partes confectarum coram nobis soluere debuisset. Ipsis duabus octauis aduenientibus praefatus Martinus praedictas quadraginta marcas, prout assumserat et et tenebatur, eidem Joanni Pap coram nobis in toto et ad plenum persoluit. Qui quidem Joannes facta solutione lotali predictam terram suam Chalad, in Comitatu Nitrien. prout praemisimus circa fluuium Sittwa existen. a praefato Petkos patre suo qui alio nomine Petrus appellabatur, iure successorio deuo-