Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
das Octobris. Regni autem sui anno similiter vigesimo sexto, sub maiori et priori sigillo suo dupplici, et aliam Conuentus Ecclesiae de Lelez quinto decimo die feriae quartae proximae post festum Beatorum Tiburty et Yaleriani Martyrum, proxime praeteritum , ambas priuilegialiter editas , nostrum produxerunt in conspectum. Quarum prima, dicti scilicet Domini Caroli Regis, priuilegialis litera raanifestabat: quod idem Dominus Carolus Rex quamdam terram suam Zurdok vocatam, in districtu Marmarosiensi existentem, et ad suam regiam collationem pertinentem, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis, quibuslibet sub metis et terminis, quibus vsque tunc tenta fuisset et possessa, Stanislao Kynezio, fdio Zeu, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, pro eiusdem Stanislai fidelibus seruitiis dedisset, donasset, et contulisset, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendendam, tenendam, pariter et liabendam; nullo iure suo in eadem reseruato, sed in toto eandem in dictum Stanislaum et suas posteritates, more et lege Nobilium regni sui transferendo. Series autem alterius, videlicet dicti Conuentus, modo simili priuilegialis litera praedictos Lachk et Dragus, in dominium dictae possessionis Zurdok, alio nomine Barczanfalua vocatae, per regium et dicti Conuentus homines, lileris in eisdem nominatos, et ad regium literatorium mandatum, transmissos praesentibus vicinis et commetaneis eiusdem, in praedicta feria ' quarla ante festum Beatorum Tiburtii et Yaleriani Martyruin statutos fuisse, declarabat." E literis Petri de Percn, Comitis Marmarosiensis, A. 1408. cmanatis v. infra.