Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

ues ipsius ciuilalis nostrae supereo celsitudini nostrae saepe saepius sunt conquesti; clementer releuare cu­pientes, possessioncm seu viilam nostram Kovacsi vocatam , iuxta eandem ciuitatem existentem, cum omnibus terris , vtilitatibus et pertinentys suis iudi­catu quoque eiusdem villae, dictae Ciuitali nostrae duximus perpetuo adnectendam, et ad huiusmodi rei euidentiam clariorcm, in aeuum duraturam vo­lentes, vt dumpraecibus subiectiuis et instancys fide— lium nostrorum digniset modestis fauorabiliter, iux­ta innatam regio cordi pietatem inclinamur, recta scientia proceclamus , cognoscentes, atlendentes quo­que et in memoriam reuocantes fidelitates, fidelium­que seruitiorum Jaude digna merita, praedictorum Strigoniensium, Ciuium nostrorum, quibus ydem a toto illo tempore, quo solium nostri regii diade­matis nutu diuino conscendimus, eo videlicet tem­pore specialiter, quo tentoria nostrae potentiae suos funiculos nondum late extenderant, non absque sol­licitudinis studio et votiuae fidelitatis constancia, commendabilem constantis fidei praerogatiuam prae alys sarcientes, maiestati nostrae meruerant adeo complacere, quod noster regius animus in ipsorum seruitiis mitissime conquieuit, et quia humanis legi­bus insistitur et a diuinis nullatenus deuiatur, si do­mestici et benemeriti gratiis, fauoribus adtollantur, et extraneis cariores habeantur ; saepe dictam pos­sessionem, seu villam nostram Kovacsi cum vtilita­tibus et pertinentiis vniuersis, iudicatu quoque, et generaliter dicendo , cum omni plenitudine et integ­ritate sui iuris antedictae ciuitati nostrae Strigoniensi annectentes. In cuius rei memoriam, perpetuamque fn •mitatem, praesentes concessimus literas nostras priuilegiales, noui et authentici sigilli nostri muni-

Next

/
Thumbnails
Contents