Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
octauis beati Jacobi Apostoli, Anno Domini millesimo , trecentesimo , -vigesimo quinto." L. S. dorsalis. E membrana originali arcbiui Conv. Jaszo. sub nro 3- E. CXMX. Carolus Dei gratia Hungariae , Dalmatiae, Crotiae,Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex , Princeps Salernitatnus. Cum a nobis petitur, quod honestum est, decet, regiam Excellentiam facilem praebere consensum, in his praesertim, quae subdilorum commodis videntur vtiliter conuenire. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire. Quod Carolus filius Caroli, filii Alexandri de Csallokoz , fidelis noster, ad nostram accedens praesentiam exhibuit nobis duo priuilegia infrascriptorum tenorum , vnum videlicet Domini Belae , et aliud Stephani filii eiusdem quondam Illustrium Regum Hungariae, felicium recordationum charissimorum Avorum nostrorum, supplicans humillime Maiestati nostrae , vt eadem priuilegia praesentibus transummi, et transcribi, ratificare quoque et approbare, ac priuilegii nosti patrocinio ad vberioris cautelae euidentiam confirmare dignaremur. Quorum vnius scilicet priuilegii dicti Domini Regis Belae tenor talis est u^_Bela_ Dei Gratia Ilungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex, Omnibus praesentes literas inspecturis salutem ab omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire. Quod Alexander filius Marcelli de villa Martun fidelis noster, ad nostram accedens praesentiam, nobis exposuit humilter supplicando. Quod cum olim posl insultum gentis tartaricae in continenti totam suam haereditariam Mortun