Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
— Quibus quidem literis exhibitis, praefatus Michael de Almas praemissa per annotatum Magistrum Ladislaum de Bathmonostra exhibere assumpta instrumenta, exhiberi postulasset coram dicto Comite Simone. Quo percepto idem Magister Ladislaus praesens ineiusdem Comitis Simonis exurgendo praesentiam , tres literas priuilegiales, duas Capituli Ecclesiae Budensis, alphabeto intercisas, ac tertiam Domini Caroli Regis olim Hungariae, felicis recordationis, iudiciario examini eiusdem Comitis Simonis producere curasset, quarum literarum ipsius Capituli Budensis prima annoDomini MCCCXX. suborta enunciasset, Quod Comes Nicolaus , filius Michaelis de Zalk de Comitatu Albensi, adstante sibi Dominico filio suo, pro se, Laurentio, Paulo et Nicolao, alys filys, ab vna parte, Comes Emericus de Becse, pro se et pro filys suis, ab altera coram dicto Capitulo constituti, idem Comes Nicolaus suo et filiorum suorum nomine viuae vocis oraculo fuisset confessus, quod possessionem suam, seu terram Zalk nominatam, quae iure heareditario ipsum ct filios suos contigisset in Comilatu Alben. prope Danubium, in vicinitate possessionum Magistri Michaelis, fily Petri, Pauli fily Gregory, et Joannis, fily Dak, ac terrae Lovasz vocatae , a parte inferiori, et dominarum sororum Weszprimiensium a parte superiore existen tem, sub eisdem metis et terminis, sub quibus habuisset tenuisset et possedisset cum omnibus vtilitatibus , medietate videlicet Ecclesiae B. Michaelis Archangeli, sua scilicet portione Danuby , quod vulgo Tonja diceretur, syluis, arboribus, fructibus, terris arabilibus, pratis ac alys attinentys eiusdem vniuersis ad ipsam suam portionem, seu possessionem spectantibus, nullo contradictore apparente, dedisset,