Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
cainus, quibus expedit, quod cum ex debito nostri officii ad partes regni Vngarie, Zagrabiensis Dioecesis venissemus, grauem discordiam exortam inter Capitulum Zagrabien., ac nostros Fratres commendatores et praeceptores domorum in ipsa dioecesi existentes, ratione decimarum inuenimus, quas ipsi a dietis fratribus repetebant, et quoniam ipsos fratres nostros contra dictum Capitulum, in solutione censuum annuorum rationedecimarum, per pacta olim inita debitorum, non de modico tempore cessasse reperimus, et propter hoc multum excessisse; ad compensationem et quietudinem remedys opportunis coepimus sollicitare Capitulum ante dictum , et tandem volente Domino ad plenam concordiam cum issdem deuenimus, prout in literis eorum sigillo consignatis, quas penes dictos fratres nostros conseruari fecimus, plenius contineturj quarum quidem tenor dinoscitur esse talis: Nos Capitulum Ecclesiae Zagrabien. , vniuersis praesentium notitiam liabituris, salutem in domino. Sicut dicit B. Augustinus: Decimae sunt tributa egentium animarum, quae ex debito requiruntur, et qui eas dare nolunt, res dicuntur inuadere alienas, quas quidem Deus iu signum vniuersalis dominii suas esse asseuerans, pro suo cultu concessit vsibus Ecclesiasticorum , Ecclesiasticos autem, pro quibus huiusmodi decimae in Zagrabiensibus exiguntur Dietis (Diaetis ?) suo modo consueto, anliqua consuetudo a iure etiam approbata, intelligere voluit Dominum nostrum Zagrab. Episcopum et Capitulum nostrum, et Archidiaconatus habentes in Ecclesia antedicta. Et quoniam nequaquam a iure inhibitum reperitur , quod inter personas ecclesiasticas, iure ecclesiastico fungentes, pacta huiusmodi percipiendis decimis inter-