Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

tam, iuxta regni consuetudlnem causam in praesen­tem intromittendo, in persona eiusdem quasdam lite­ras Capituli Ecclesiae Yesprimiensis priuilegiales, anno Domini MCCCXXIV. emanatas, habentes in se tenorem et continentiam quarumdem bterarum eiusdem Capituli, anno Domini MCCLXXYJII. pri­uilegialiter confectarum, eidem ComitiSimoni prae­sentauit, in quibus habitum fuit, quod nobilibus vi­ris Gregorio, filio Comitis Jule, Zarnyas dicti, de Comitatu Zala, ab vna parte, Comite Marcello, filio Comitis Inbus, de Kukus, coram dicto Capitulo Ec­clesiae Yesprimiensis constitutis, idem Gregorius quamdam terram suam emptitiam, sicuti dixit, Jaan vocatam, in eodem Comitatu Zala sitam, octo ara­trorum vsui sufficientem, cum suis vineis, molendi­nis, vtilitatibus in se continentibus, confessus fuis­set se vendidisse, ad habendum perpetuo et fruen­dum praefato Comiti Marcello pro quadraginta mar­cis communis argenti, receptis et habitis plenarie ab eodem. Metae vero dictae possessionis Jaan literis in eisdem seriatim essent conscriptae." E literis iudieiariis originalibus Petri de Peren, Curiae re­giae Judicis anno 1421. emanatis V. infra. CXXXIII. Carolus R. H. Cambiales fdiorum Trepk a Conuentu Simig­hiensi Anno 1291. editas priuilegialiter transumit. An­no 1324. Carolus dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croa­tie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Princeps Sallernitanus et Honoris ac montis sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris presens scri-

Next

/
Thumbnails
Contents