Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

— similiter parochianum nostrum , ad nostram ci­tasset praesentiam diem — post festum — iam ven­turum coram nobis comparendi assignando." Dat. etc. „Juxta quam partem est notandum , quod quilibet Plebanus inter limites regni Hungariae, ae forte etiain in aliis fegni, omnes causas ad forum ecclesiasticum pertinentes, vtpote matrimoniales, dotalit!as, testamentarias, et alias, quae lineam foemineam dinoscuntur pertinere, sic quemadmo­dum Episcopi et eorum Viearii in Spiritualibus generales et Arcbicliacon.ac Vice Archidiaconi, iudicare, discernere, et deliberare, fineque debito terminare poterant inter limites illarum ciuitatum et ecclesiarum, quibus praefue­rant nomine pastorali, in foro primae instantiae. — C 1 e­rici fuerant viri literati, suscipiendis ordinibus sacris studentes: non solum in Capitulis, sed etiam parochiis eformati." Form. Sol. Stvli p. 33 — 54. cxxxv. Literae Judicum suspectorum recusatoriae. S. A. Nos — Guardianuset Lector de ordine Fratrum Minorum de Claustro Sancti — de — Ciuitate, no­tum facimus , quibus praesentes ostenduntur , me­moriae commendantes, quod et Ci­ves de eadem Ciuitate, vna cum — Conciue ipso­rum die — post festum — anno videlicet Natiuita­tis Domirii — ad nostram personaliter accedentes praesentiam, nobis curauerunt significare: quod quia Dominus Plebanus — Ecclesiae Sancti — similiter de praedicta Ciuitate et Capellanus dominae Reginae, in cuius praesentia matrimonialem porcionem do­minae malris suae , per suos parentes in forma te­stamentaria legatam iuris ordine obseruato require­bat, annotato — in linea attinetur proximitatis; ideo idem — Plebanus, Dei timore postposito, et homi­num verecondia retroiecta, memoratam causam ipsius — periclitari, et penitus annichilare conaretur: quam

Next

/
Thumbnails
Contents