Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
CXXVIII. Carolo, aliisqne Hungariae Regibus conjirmantibus Populi Praepositurae S. Petri de Fosega a Palatinorum, ac Judicum Crtriae regiae, (non a Banoru m), iurisdictione fuerant exempti. Anno Domini MDXXVIII. Budae, feria quarta proxima post festum Conuersionis Beali Pauli Apostoli, ad commissionem propriam Domini Regis datae sunt literae, quibus mediantibus Maiestas sua Literas Serenissimi Principis quondam Domini L udouiciRegis Hungariae etc. Praecessoris etsororii sui charissimifelicis memoriae ,continentes in se confirmatiue literas serenissimorum Principum quondam deminorum Vladisl ai et C aroli, Regum Hungariae etc. quibus mediantibus ydem Ecclesiam S. Petri de Poseglia , cum pertinen tiis suis, item vniuersos populos, eiusdem, cuiuscunconditionis existant, a Jurisdictione, Judicatu, ac Judicio Comitum, Judicum, officialium et Castellanorum , pro tempore constitutorum, atque constituendorum, in totum ac per omnia exemisse, eisdemque lias libertates concessisse: Primo quod omnes Populi Ecclesiae S. Petri de Posegha , siue sint Nobiles siue Ignobiles, hospites, Ciues aut conditionary eiusdem, nullam collectam, nullamue solutionem facere, nec Marturinas nec descensum, nec pondera, nec facciones, nec aliquam aliam exactionem quocunque modo vel nomine vocatam, Maietati suae, vel Barombus indicendam , aliquibus soluere teneantur ; sed tantum Praepositus et Capitulum eiusdem Ecclesiae collectas exigere habeant super ipsos. Item quod ydein populi Ecclesiae coram nullo Judice regni, neque Palatino, neque J u-