Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
ferendo. Series autem alterius videlicet dicti conventus modo simili privilegialis littera praedictos Lachk, et Dragus in Dominium dictae possessio nis Zurdok alio nomine Barczanfalva vocatae per Begium et dicti conventus homines litteris in eisdem nominatos, et ad llegium litteratorium Mandatum transmissos, praesentibus vicinis et commentaneis ejusdem in praedicta feria quarta ante festum Beatorum Tiburtii, et Yaleriani Martyrum statutos fuisse declarabat. Quibus exhibitis praefati Lachk et Dragus allegarunt eo modo: ut ipsi essent filii lvan, filii Rad, filii praedicli Stanislai, filii Leu , dictusque quondam Stanislaus Praedecessor ipsorum alio nomine Borzan fuisset binominatus, et sic praescripta terra Zurdok appellata, post descensum dicti quondam Stanislai alio nomine Borzan vocati, ab illo nomine Borzan tanquam binominii sumpsisset vocabulum Borzanfalva, et sic eis in praemissis de remedio supplicarunt providere oportuno. Yerum quia dicta possessio Zurdok alio nomine Borzanfalva nuncupata per praefatum Dominum Carolum Regem eidem quondam Stanislao , et suis posteritatihus in perpetuum aata et collata , ac tandem per dictos Begium, et Cbnventus homines eisdem Lachk, et Dragus nemine contradictore apparente statuta fuisse ex praemissis litteris evidenter adinveniebatur. Pro eo Nobilium, juratorumque Assessorum nobiscum assedentium inducti Consilio praematuro possessionem memoratam jam dictis Lachk , et Dragus, eorumque posteritatibus universis, veluti ex praemissis eis justitia suffragatur, relinquimus, et coromittimus in perpetuum possidere, salvis juribus alienis. In cujus rei memoriam praesentes concessimus litteras pendentis sigilli