Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

requirens a nobis rationem sibi fieri eontra Jader­tinos de damnis per eos iilalis hominibus Trag; sed quia inventum fuit, quod in littera nostra missa Jadralinis , vt mitterent Syndicos suos Ve­net. ad respondendum vobis , et aliis lidelibus no­stris, non continebatur, nisi de repressaliis, et non de dampnis. pro quibus non polerant respon­dere, postquam pro illis non erant vocati, diffi­nivimus de scribendo Jadratinis, quod super dam­pnis datis Trag. faciant eis debilum et expeditum justitiae complementum, taliterquod non habeant materiam conquerendi; quod si fecerint, nobis erit gratum ; aliter faciemus, quod de jure debe­bimus : super facto repressaliarum sic deliberatum est: quod scribatur Jadratinis, iicet pluribus ex nostris sapientibus videatur, quod Jicet repressa­liae datae fuerint, antequam homines Trag. essent nostri fideles ; nihilominus lamen, postquam con­queruntur nobis, quod injuste datae sunt, pos­sumus etiam secundum pacta eos audire, et difli­nire justam causam respectantes polius ad beni­gnitatem cum iis ire, quam cum rigore juslitiae, deliberavimus, ad praesens non definire, nisi ro­gare eos, quod taliter provideant et faciant, quod ccsset inter eos causa dictarum repressaliarum , et omnis materia quaestionis , itaquod Tragurini ju­stam non habeant materiam conquerendi. Datum die X-ma Decemb. VJII. Ind. A. MCCCXXV." Ibid. Venetiis interdieti (Banniti) etiam Tragnrii interdici jussi sunt. Ibid. p. 203.

Next

/
Thumbnails
Contents