Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
phori de Gyiua, ad nostram accedentes personaliter praesentiam exhibuerant nobis literas Domini Regis , in quibus committebatur, quod litteras privilegiales praedicti Laurandi, patris ipsorum, super facto terrae Gyvo, emptionis titulo comparatae, confectas in nostra Camera observatas, requiri et reinveniri faceremus, quod et nos juxta praeceptum ejusdem Domini regis, prout tenemur in omnibus hobedire, fecimus , fuit enim habita in nostra Camera et inventa par praedictarum Jitterarum privilegialium, patris eorumdem memoratij a nobis exhibita in lucem seriatim. Unde nos videntes, et considerantes praedictum par privilegii in nostra Camera servatum non abrasum , seu cancellatum, necin aliqua sui pari tevitiatum, in litera vel sigillo, sed in prima puriiate reservatum ,nihil addendo vel mutando de verbo ad verbum praesentibus nostris litteris privilegialibus inseri curavimus diligenter; cujus tenor talis est. Conventus Cruciferorum (V. ad an. 1300.) Parem autem dicti privilegii in nostra Camera inventi, ut est dictum, cuin reliqua parte praesentis privilegii deponi fecimus in eadem nostra Camera ad cautelam. JYil in eodem privilegio novo innovanles. In cujus rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes eisdem filiis Lorandii concessimus sigilli nostri munimine roborando. Datum in octavis Pentecostes, Anno Domini Millesimo, Tercentesimo Vigesiino quinto." (L. S.) pendentis. In membrana, initio alphabeto intercisa. Ex qua descripsit Petriis Adami , commonicavitque Danieli Cornides; hic MSS. Tomo VI. p. 62- iutulit. Transcripsit Nicoluus Jankovics.