Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
et rerum paraphernalium suarum ad nostram praesenliam legitime citavisset, et causa diutius ventillata , quia res transit cum honore, et praedicta dos et res paraphernaies de ipsa possessione persolvi debebant, eadem aestimatione praehabita, ipsi Lucachius et Gregorius, aestimationem eorumdem possessionis, scilicet triginta quinque marcas per dote et rebus paraphernalibus praedictis eidem Dominae pro eorum expeditione solverunt coram nobis, quibus solutis eosdem et suos heredes, ac successores , penitus et per omnia reddidit ipsa Domina expeditos, ipsamque possessionem Ibrany vocatam curn suis utilitatibus universis eis diinisit perpetuo ac pacifice possidendam, et habendam ; prout per eundem Dominum regem collata extitit eis, et donata. In cujus rei memoriam , firmitatemque perpetuam praesentes concessimus appressione sigilli nostri roboratas. Datum Agriae in octavis I3eati Andreae Apostoli. Anno Domini Millesimo , Trecentesimo , vigesimo quarto." Ex archivo familiae Ibranyianae. LXXX. Tragurini Jadertinos cum Sibenizanis, ac secum, Dominio Venetorum obnoxios, acL satisfaciendum bono pacis invitant. Anno 1324. Anno MCCCXXIV. Ind. VII. die XXVII. Madv. Nos Marinus Mauroceno Com. erCap. Trag. cum nostris Jud. et consilio a viginti, committimus vobis nob. viris Greg. Salinguerre et Viucentio Ampleusi, dilectis et fidelibus, et Amb. nostris, quod eatis Jadram, et quod D. Comes Jad. nobiles et coe dictae Civitatis ex parte nostra et nostrorum nob. et cois Trag. salutetis cum