Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
mitis Trepk juxta paludem ereetas, quarum una est sub arbore tul fyotol dictam, alia simplieiter terrea, deinde tendit versus orientem et juxta unam viam in quodam bergh sunt due nove mete terree , ab hine eundo in medio spacio venit ad duas arbores ylicis sub quarum una versus septemtrionem est una nova meta terrea, deinde procedendo in in uno berch sunt due nove mete terree; ab hinc venit in alium berch et sunt ibidem due nove mete terree ; dein tendit versus orientem et venit ad priores tres metas angulares, ibique terminatur. In cujus rei memoriam et perpetuam firmitatem ad petitionem utriusque presentes concessimus lileras sigilli nostri munimine communitas. Datum tertio die post festum assumptionis beate virginis anno Domini MCCCIJ." Ex originali niemhrana Collectionis Nicolai Jankovicb, locus sigilli e corrigia pendentis. ///. Conventus Thurdcz judicium Comitis Zoliensis super nece illata exhibet. Anno 1302. Iwanka divina miseratione Praepositus et Conventus Ecclesiae B. Virginis de Turch testantur, quod Paulus et Seraphinus, filv Bech, in causa, quae vertebatur per mortern Myke, filii Bene, coram Comitatu de Zolum, judicati fuerint et quomodo ? Datum et actum anno Domini MCCCII." Erutum ex originali. IV. Regnum Hungariae Traguriensibus vacat. A. 1302. Late et pronunciate fuerunt dicte condemnationes, sive sententie condemnationum per D. Romanum de Stenis de Padua Capitaneum Civitatis