Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
LXIX. Joannea XXII. Papa Puulinos monasterii Corporis Christi de Gyor in Apostolicam suscipit protectionem. Anno 1323. Joannes Episcopus, Servus Servorum Dei, dilectis filiis Priori et Conventui monasterii Corporis Christi de Geiir, per Priorem soliti gubernari, Ordinis Sancti Augustini, Agriensis Dioecesis, salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum a nobis petitur, quod justum et honestum , tam vi gor equilatis, quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur eflectum. Ea propter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gralo concurrentcs assensu , personas vestras et locum, in quo Divino estis obsequio mancipati, cum omnibusbonis, quae in praesentiarum rationabiJiter possidetis, aut in futurum justis modis, prestante domino, poteritis adipisci, sub Beati Petri, et nostram Protectionem suscipimus, specialiter autem decimas, terras, domos, vineas, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia juste et pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica coufirmamus, et presentis scripti patrocinic communimus, salva in predictis decimi^ moderatione Concilii Generalis. Nulli ergo omnino Hominum liceathanc Paginam nostre protectionis, et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contravenire. Si quis autem hoc at-> temtare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Aviniony Decima quinta Calendas July Pontificatus nostri an110 decimo septimo." Ex authentico CapituliAgricns. transuiuto, 1339. enoanato V. inlVa.