Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

XVI. Idem Carolus 11. II. Kallaianos, alias de Semyen, in possessiones avitas restitutos , ex illis per Potentes eje­ctos , se conservaturum denunciat. A. 1310. Nos Carolus Dei gratia Rex Huugariae memo­riae commendantes praesentium per tenorem si­gnificamus, quibus expedit universis: Quod cum Stephano, Ladislao ac Michaeli, Magistris, filvs Mi­chaelis Comitis, Nobilibus de Sernyen, diJectis nostris, et fidelibus quasdam Possessiones eorum liereditarias Semyen, Napkur, villam sancti Mi­chaelis, ac Turuch occupatas, justitia ipsorum exigente, ex Gratia Regia speciali, de Consilio Praelatorum nostrorum, et Baronum, ceterorum­que Nobilium regni nostri nobis fidelium, habita deJiberatione diligenti cum eisdem, reddidissemus, et restituissemus; nunc per quosdain potenles, contra nostram voluntatem Possessiones praediclae ab eisdem recipiuntur, et usurpantur, et ab eis­dem expulsi existunt. Unde per quoscunque prae­dicta committuntur contra nostram ordinationem , et statutionein, hoc non est de nostra llegia vo­luntate , quia nos eosdem justitia eorum exigente, in pacifica possessione eoruin volumus contra o­mnes conservare et defendere. Datum Budae , Do­minica proxima post festum omnium sanctorum. Anno Doinini MCCC. decimo." Ex autliographo NoIj. familiae Kallaianae. XVII. Capitulum Agriense metales suas anno 1295. editas noviter expedit. A. 1310. Transumtum literarum metalium Capituli Agriensis ex eodem Capitulo anno MCCXCV ema­natarum,quibus mediantibus quaedam lerra Noak vocata,in Comitatu Gomoriensi cum particula alte­2*

Next

/
Thumbnails
Contents